Adeste Fideles

     


Adeste, fideles, laeti triumphantes,
venite, venite in Beethlem:
natum videte Regem angelorum;
venite adoremus,
venite adoremus Dominum!

En grege relicto, humiles ad cunas
vocati pastores approperant
et nos, ovanti gradu, festinemus.
venite adoremus,
venite adoremus Dominum!